#I Esdr. I, II; II Paral. XXXVI; Jer. XXIX; Isa. XLV#Isa. XLV
Itaque cum universum regnum devolutum esset ad eum, in hujus regni anno primo suscitavit Dominus spiritum ejus, ut impleretur verbum Jeremiae. Et dedit libertatem omnibus Judaeis, qui erant in universo regno suo, et licentiam redeundi in Judaeam, et aedificandi domum Domini. Excitatus autem fuit ex verbis Isaiae, qui ante ducentos et decem annos scripserat de ipso Dominum dicentem: Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, subjiciam ei gentes, et regna. Ipse reaedificabit domum meam in Jerusalem. Ut ergo hanc munificam scripturam impleret, et scripturam libertatis et licentiae traduxit in universum regnum suum, dicens: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, credo hunc esse quem gens Israel adorabat. In hac epistola hortatus est etiam Judaeos ut ascenderent in Judaeam, et qui nollent ascendere, juvarent ascendentes in pecunia, vestibus et jumentis. Porro clarissimi Judaeorum habitabant in Babylonia, id est in terra Babylonis eversae. Babylon enim proprie nomen est civitatis, Babylonia vero nomen regionis, licet unum pro altero saepe legatur. Inter eos Zacharias natus in Chaldaea jam prophetabat. Hic benedixit Salathiel in filio, vocans eum Zorobabel, quod interpretatur magister Babylonis. Quasi dicat: Hic erit magister captivitatis Babylonicae. Ad hujus prophetae exhortationem primi surrexerunt viri Juda, ut ascenderent in Jerusalem, postea vero viri Benjamin et Levitae. Propterea, ut dicit Josephus, a Juda cognominati sunt Judaei. Hujus enim nominis plures fuerunt causae; super turrim Babel legitur, quod a Dedam, qui cognominatus est Judas, dicti sunt Judaei; alibi quod a Juda filio Jacob; alibi quod a Juda Machabaeo. Porro ascensuri in Jerusalem, vel in Judaeam alios hortabantur, sed paucos invenerunt, qui assentirent eis, et propterea tam in exhortationem quam in apparatu, tres annos compleverunt. Igitur in tertio anno Cyri regressi sunt sub Zorobabel duce, et Jesu magno sacerdote, adhortantibus eos Zacharia propheta, et Aggaeo juvene, sed nondum propheta. Erant autem circiter quinquaginta millia. Fuerunt enim de Judaeis quadraginta duo milia, et quadringenti et sexaginta. Reliqui vero erant servi, et ancillae et homines generis promiscui. Et remisit cum eis Cyrus partem vasorum Domini quinque millia, et quadraginta, inter quae ponit Josephus refrigeratoria, quorum usum non legi. Ascenderunt etiam quidam cum eis, dicentes se esse de genere sacerdotum propter emolumentum. Cumque quaererent scripturam genealogiae suae, et non invenirent, recepti sunt in Israel, sed ejecti sunt a sacerdotio, reversi sunt in Jerusalem, et in civitates Judae.